

Liber Tobiae*
Caput 6: Versus 5
Exentera hunc piscem.Dominus piscem exenteravit, cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit: et quasi arcana insidiarum ejus reseravit. Reposuit sibi cor ejus, quia calliditatem ejus in Scripturis indicavit, de quo dicitur:Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae[Gen. 3.],et alibi:Num ignoramus astutius ejus[II Cor. 2.].Fel quoque reposuit, quia quanto malitiae furore contra genus humanum saeviat, ad cautelae studium scribi et conservari voluit. Jecur reposuit, quia maligna ejus consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit: Aiunt enim physici: quia calore et occulta virtute jecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero quae agere disponimus, sedula cogitatione, quo ordine sint agenda requirimus, quasi acceptos in stomacho cibos, ardore jecoris excoquimus.Sunt enim haec necessaria.Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt: quanto enim ea certius exploramus, tanto certius declinamus